- TURRIS
- TURRISab Aeolic. τυῤρὶς. pro τύρσις, ornandae et muniendae Urbi excogitata. Sacris quinetiam peragendis, quales campanariae Christianorum Turres; quae si contectae sint, cam panas longius personare statuit Magius, quam si apertae: eo quod sonus non in altum atque immensum spargitur, sed versus in feriores partes propellitur. Teguntur vero istiusmodi Turres vacuis quibusdam pyramidibus, et metis lateritiis aut marmoreis, in quas propulsus aer augetur, et tamquam e latissimo tintinnabulo non parum adauctus prosilit deorsum: In cuiusmodi Turribus construendis atque exornandis non parûm studii atque industriae ponere Architecti consuevêre. Etiam Turcae, iuxta Templa, aotas Turres multilateras construunt; quarum fastigia in pyramides exeunt ligneas, plumbeis laminis, ad imbrium vim arcendam, contectis: ut: si proculspectuws, Turres campanarias Christianorum esse credas, et his urbes exornari affirmes. Non longe a pyram idis initio ita constructae sunt, ut circumire quis facile possit: quo scalâ cochlide ascenditur. In Rhodo tamen et Co Insul. pytamide nonnullae earum carent. Porro ostiola in scalae summitate in circulare podium, Orientem spectantia, observantur: e quibus Sacerdotes, statis diei ac noctis hois prodeuntes, Omnipotentis Deinomen voce Stentoreâ inclamant, hominesque hôc pactô ut nos cam panis solemus, ad templa convocant. Vide Hieron. Magium, de tintinnabulis passim. Sed et in bello Turrium usus, praeterquam enim, quod Turris dicebatur ordo militum in quadro, instar turris, A. Gall. l. 10. c. 9. Vocabula sunt militaria, quibus instructa certô modô acies appellari solet, frons, Subsidia, Cuneus, Orbis, Globus, Forfices, Serra, Alae, Turres: inter machinas, ad oppugnationem adhiberi solitas, Turris erat mobilis, sive, ut Vegetius appellat, ambulatoria, quae instar aedisicii ex trabibus et tabulis, interdum 10. exstruebatur contignationibus: intus habens arietem, quem suspensum milites in hostium muros im pellebant: e superiore vero parte pons demittebatur, in eundem murum et scalae confestim iniciebantur. Haec tota moles, subiectis rotis a militibus circiter 50. introrsus promovebatur, cum musculus aut vineae praecederent, sub quibus follores rastris ac ligonibus viam muniebant, aggeremque solidabant, ut moenibus Turris propinquare posset, Hotomann. Vide quoque Vegetium, l. 4. c. 17. et 18. et Vitruvium, qui eius aedificandae rationem tradit, l. 10. c. 19. De illius forma locus est insignis apud Caesarem, de bello Gall. l. 2. c. 30. 31. altitudo tanta, ut plerumque, quemadmodum dictum, denûm tabulatorum esset. Idem, ibid. l. 8. et de bello Alex. Iosephus, de bellos Iud. l. 6. c. 8. quibus ad de Procopium, Gothic. l. 1. et 2. Cuiusmodi Turrim ligueam, ignibus invictam, memorat Cardanus, apud fortun. Licetum, de Lucernis antiqq. l. 3. c. 23. et. Porro tropaeorum locô turres erectas eisque spolia imposita, Florus habet, l. 3. c. 2. Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis, quibus dimicaverant, locis, saxeas posuêre turres, et desuper exornata armis hostilibus Tropaeafixêre. A faces navigantibus praelucendas, vide supra voce pharus: ad ventorum flatus monstrandos, infra ubi de Andronci Cyrrestis Octogona Turre: ad thesauros custodfiendos, ubi de Psammeticho Aegypti Rege, ad corriculorum in Circo numerum designandum, ubi de Circi Ovis: ad sepulchrorum, ubi de Pyramidibus; ad carceris usum, in Statutis Ordinis Hospitalar. S. Ioann. Hierosol. tit. 18. §. 39. 53. ubi ad turr im condenmari,mitior poena, qua a ad carcerem, et leviorum delictorum fuisle, indigitatur etc. In Ecclesia Roman. Turris seu Turricula, inter ministeria sacra occurrit apud Gregorium Turon. de Gloria Mart. l. 1. Acceptâque turre Diaconus, in qua mysterium Dominici Corporis habebatur, ferre coepit ad ostium. Ubi tur rim, vas in figur a turris formatum, in quo deferebaur processionaliter Eucharistia, fuisse, legas apud Dominic. Macrum. Hieroles. Vide quoque Car. du Fresne, Descript. Aedis Sophianoe etc. Coeterum Turres Cyclopum esse inventum, docet Plin. l. 7. c. 56. qua de re vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 28. c. 46. Alii vero turres a Tyrrhenis primum conditas, et ab iis nomen accepisse, an hos potius ab illis dictos, volunt, vide Cael. Rhodig. l. 6. c. 18. dionysius certe densius exstructas domos Tyrthenis tryses appelatas refert, Becmannus, Origin. LL. etc. Illas conscendere, atque ex iis hostiles copias conrem plari olim virginibus, alias arcte admodum custoditis, licuisse, dicemus infra voce Virgo: sed quâ et hoc cautione, vide supra ubi de Atheniensim Oecuria.Turrium notabiliorum quaedam.α. Argentoratensis, totius Germaniae celeberrima, aedificari coepta est A. C. 1377. a Francis Regibus, absoluta post annos 28. In illa Horologium inprimis nob8le, a Conr. Dasypodio Urbis Mathematico, concinnatum, quod prolixe describit Auctor anonymus (Adam. est Pryelius) Sinae et Europaec. de Turr. β. Asinellorum Turris Bononiae, vulgo la Torre Asinella, pisanae ad instar, velut ruinam minitans, constructa est; proceritate porro visendâ. γ. Babylonia, de hac vide in voce Babel. Hornius, οαρανοοκοπισμοῦ ergo primario exstructam fuisse ait; ut inde Astra certius conspicerentur. δ. Butyri Turris, Gall. la Tour de beurre, dicta est Turris Rothomagensis cellsissima, ad D. Mariae Templum, in qua campana totius Galliae maxima, dicta George d' Amboise 40. mill. librarum, Fuit autem hic Georgius Urbis Archiepiscopus, citca A. C. 1500. qui cum videret, Dioecesim suam adeo olei laborare penuriâ, ut vix sussiceret temport Quadragesimali; huius loeô butyri eis usum concessit, eâ tamen conditione, ut singuli penderent obolos 6. Turonenses, ex qua collata pecunia Turrimhanc exstrui curavit; cui inde a butyro nomen. ε. Capitum Turris, in persia, memoratur P. de Valle Itiner. quae ex variorum animalium capiribus tota conserta est. ζ. Florentiae, ad D. Reparatae, Turris campanaria visitur, omnibus numeris absoluta, et pulcherrimis sculpturis, quae transeuntium morentur ocnlos, exornata. η. Garisenda Turris, eadem cum Asinellorum. θ. Landshutana, in Bavaria, omnium dicitur esle altissima: sicut Argentoratensis pulcherrima, viennensis fortissima. ι. Octagona Turris, e marmore, Athenis exstructa ab Andronico Cyrreste (qui octo Ventorum numerum et partitionem instituit) in singulis lateribus singulorum ventorum imagines exsculptas habet, contra suos cuiusque flatus designatas. Supra turrim metam idem ex marmore similiter posuit, cui Triton aeneus im positus, ad amnem auram versatilis virgam manu tenens ac porrigens indicabat, quis ventus flaret. Ad quod exemplum hodie, in summis aedium fastigiis, et Templorum obeliscis gallus gallinaceus ex aere collocatur, qui semper rostrum contra ventum flantem conversum habet, eumque hôc modô indicat. Sunt autem nomina ventorum in Octagono praefato, ΕΓΠΟΣ, Eurus, in Oceano hodie Sud-Ost, in Mediterraneo Mari Siroc dictus, qui iuvenis imagine ibi repraesentatur: ΑΠΗΛΙΩΤΗΣ, subsolanus, qui iuvenis itidem, in sinu pallii poma, mala citrea et granata ferens exprimitur, in volatum non nimium praeceps: ΚΑΙΚΙΑΣ, Caecias, qui hodie in Oceano Norst-Ost, in Mediterraneo Grec, in Hadriatico sinu Burino, senis barbati schemate, olivis patinam plenam offert, unde maximae Athemensibus opes. ΒΟΠΕΑΣ, Germ. Nord. Gall. la Tramontane; qui celerrime volans, ocreatus et palliô nares obvolvens, velut a frigore sibi timeret, nihil gestat, sterilitatis velut auctor: ΣΚΙΠΩΝ, Sciron, aliis Argestes, seu Thrascias, similiter vestitus, vas aquarium inversum tener, quippe pluvius Athenis. ΖΕΦΓΠΟΣ, Zephyrus seu Favonius, iuvenis instar,pectus et crura nudus, vim florum in pallio gerit; cetera sedenti similis. Reliqui duo hodie non amplius conspiciuntur, parte illâ turris aedificio inclusâ, Fuêre autem sine dubio, ΝΟΤΟΣ, Auster. et ΛΙΨ Africus; de quibus omnibus vide Salmas. ad Solin. p. 1245. et seqq. nec non Iac. Sponium, Itinerar Graeciae Parte 2. p. 176. et seqq. ubi turris figuram exhibet. Horologium turrim hanc vocat Varro, de R. R. l. 3. c. 5. ubi similem rationem colligendi, quâ ex parte veniret ventus, in Ornithone villa fabricatam exponit. Nempe in quovis eius latere, solarium erat, in fra ventorum icones, quorum lineae hodieque visuntur: unde turri Horologii datum nomen, Idem ibid. κ. Pisana, non ad perpendiculum, ut fit, sed maime proclinata ac velut ruinam minitans, iamiamque casura, ab Artifice exttucta est; teres columnisque clavicularum in morem circumplexad: Im quam cum ascenderis, mirum in modum timebis, ne illa prolabatur, reque ruinâ opprimat. Interim eô habit7, quô munc est, primitus fuisse exstructam, neque terraemotuum iniuriâ, ut quidam rentur, aliquando nutâsle, et a perpendiculi statu esle dimotam: probant fenestratum ostiorumque limina et ea foramina, quibus tigilla tabulatorum, dum construerentur, quiescebant, et sustinebantur; plana enim sunt, non devexa, arque ad libellam consistunt. λ. Rotomagensis, vide supra Butyri Turris. μ. Turcarum, vide supra. ν. Viennensis, post Argentoratensem proxima, coepit exstrui A. C. 1346. consummata 60. demum annorum spatiô etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.